Simon Marius
Mathematicus – medicus – astronomus
1573 – 1624
Marius marchionum Brandenburgensium mathematicus atque astronomus Gunzenhusanus, quamquam Onoldsbachii Ianuario anni 1610 uno fere cum Galilaeo tempore quattuor maiores Iovis planetae circulatores invenerat, tamen id anno 1614 demum in libro Mundus Iovialis inscripto publicavit, qui liber anno 2014 quadringentorum annorum spatium complevit.
Quamquam auctoritas Marii a Galilaeo furti accusati gravem damnum accepit, tamen in vicesimi initio saeculi Marium suo iure caelum investigavisse demonstratum est. Anno 2014 denique variis rebus praecipue in Franconia institutis, quae ille in scientiis perfecerit, illustratum est.
Haec pagina omnia in interrete documenta, litteras, orationes, nuntia de Simone Mario complexa illo grandi anno 2014 instituta est et, si potest, commode oculis praebet. Auctores eius optant, ut omnes homines ea fonte quasi maiore de Simone Mario utantur atque eam ampliorem faciant.
Prognosticon Astrologicum auf 1612, C3r